De multis scribunt poetæ carmina sua: de amore morteque, de vire, bello litterisque... Omnia quæ animas nostras evigilat poesis putantur, e parvis rebus ut osculis ad magnas et egregias res ut victoriam populorum de tyrannis.Poetæ ipsi cogitabant, dum scribebant, de poesi, et sic multa testimonia habemus ex iis, ut hoc egregii poetæ hispani Gustavi Bécquer.
Quid —ais— poesis est?
—dum in pupilla mea tuam figis cæruleam.
Quid poesis est? Esne tu quæ mihi hoc quærit?
Poesis... es tu!
—dum in pupilla mea tuam figis cæruleam.
Quid poesis est? Esne tu quæ mihi hoc quærit?
Poesis... es tu!
Valde amo hunc poetam quia semper res parvas in maiores vertit. Sæpe res humanas sublimat, ut mulierem huius carminis, quam poesin ipsam putat; sed non solum hoc modo vertit mundum Bécquer, sed etiam res quæ in mente esse dicitur humanas facit, ut in hoc exemplo videbimus:
Invisi atomi aeriscircum me palpitant et se flammant,
cælum in aureos radios secatur,
terra strenua turbatur;
in ondis armoniæ volantes audio
osculorum fragores et alarum motus;
palpebræ se claudunt meæ… quid est?
Amor, transiens.
Amor putatur res physica, quam sentire possumus.
Vt bene nobis monstrat poeta romanticus, de amore loqui possumus in poesi; sed videbimus exempla in quibus de multis aliis scripsere poetæ antiquitatis et ii nostrorum temporum.








