24/06/09

Ludere delectat animas!

Cum mihi esset difficillimum facere ludum quem nobis proponuit Alhana (nam nomen meus incipit latine cum littera X), constitui scribere nativum nominem Javier (latine Xabierus) et sequerere ludum cum I ut initiale littera.

I. Nomen tibi? Javier (latine Xabierus)
II. Vocabulum cum quinque litteris? Index (omnium vocabulorum qua habent quinque litteras!)
III. Praenomen puero? Iulius
IV. Praenomen puellae? Iulia (ingeniosus usque ad finem temporum...)
V. Munus? Imperator!
VI. Color? Immaculatus! (:D)
VII. Aliquid quod geris? Inaura francogallicae amicae (non in rostro meo, sed in sacculo bracarum).
VIII. Potus? Infusio theae cum lacte, saccharo, limone atque melle.
IX. Cibus? Iogurtinum lac.
X. Aliquid in tuo balneo? Ignei paluli.
XI. Locus? Italia!

20/06/09

De acubus

A ex Acubus

De omnibus artificiis quae exerceo mihi maxime placet acubus gossypium lanamque texere. Ut Raphaela explicavit in articulo suo, Romani hanc artem nescientes vocabulum ad eam describendam non habuerunt itaque neoLatine multa verba sunt ei: texere, nodare, nere...

Una vel duabus vel pluribus acubus texere potes ad opus reticulatum faciendum. Ipsa una acu simile unco cotidie nodo, nam duabus difficilius est mihi et pluribus nescio!

A me texta:

Random Squares
quadra...

Star Baby Afghan
lodix...

Victorian Rose Doily
tapete...

Et interdum acu quoque pingo!

Apron -2nd step

Magna pars sunt acus meae vitae :-)

15/06/09

Littera I

Selectivitate peracta, hoc tempus est ludorum sicut quem mittit Alhana:

1. Nomen tibi? Iacobus
2. Vocabulum cum quinque litteris? Iaume :)
3. Praenomen puero? Ioannes
4. Praenomen puellae? Irene
5. Munus? Iudex
6. Color? -
7. Aliquid quod geris? Iaspis
8. Potus? Imbris aqua
9. Cibus? Ientaculum
10. Aliquid in tuo balneo? Icuncula
11. Locus? Ilerda

13/06/09

Littera N

Hodie alium vocabulorum ludum vobis apporto!

Hae sunt regulae:
-Responde quaestiones cum prima littera praenominis tui.
-Responsa locos aut nomina vera esse oportet.
-Noli repetere responsa aliorum amicorum.
-Respondere praenomen tuum cum de nominibus interrogeris non potes.

1. Nomen tibi? Nuria
2. Vocabulum cum quinque litteris? Nugae ;-)
3. Praenomen puero? Nicolaus
4. Praenomen puellae? Nicasia
5. Munus? Nauta
6. Color? Niger
7. Aliquid quod geris? Nasitergium
8. Potus? Nestea (thea cum glacie)
9. Cibus? Nux
10. Aliquid in tuo balneo? Nivea (lomentum)
11. Locus? Navarra

Omnes gaudete ludum!

07/06/09

ALFONSVS VI REX ECCLESIAM TOLETANAM DOTAVIT.


Nuper discipulus quidam, qui in 4º ESO est, sed Linguam Latinam non discit, ad me venit ut scripta historica verterem quia investigatio de oppido suo (Cobeja in provincia Toletum) facta sit. Ecce scriptum et versio mea:

"Rex in continenti dotavit Ecclesiam liberaliter et honeste; et dedit ei Briocam quam sibi retinuerat a tempore Almenonis, Braciles, Cabannas de Sagra, Covexa, Rodiellas, Alcoleia sub Talavera, Azecbuch que nunc dicitur Melgar, Almonecir, Alpobrega."


Hispanice:

“El Rey en el continente dotó a la Iglesia (Catedral) generosa y honradamente; y le entregó a Brihuela, que había retenido para él desde el tiempo de Almenón, a Braciles, a Cabañas de la Sagra, a Cobeja, a Rodiellas, a Alcoleya, al pie de Talavera, a Azecbuch, que ahora se llama Melgar, a Almonacid y a Alpuebrega.”

05/06/09

Ubi sunt?

Ubi sunt probi discipuli?

C. I. Caesar et Jaume, vere probi discipuli, enixe discunt ad examen quod mox habebunt. Cum industriosi sunt, id proventus erit.

Gustavus, et discipulus et magister, alios discipulos in lyceo linguam Latinam Graecamque docet. Aliqui boni, aliqui improbi, mox examen quoque habebunt et magister eorum nimis distractus est.

Sed ipsa, pigra discipula, latebram non habeo: Latine scribere desivi, satis diu LLPSI non disco... Tantum bona filia et industriosa delineatrix et ferax artifex. Fessa sum! Aestatem certe non diligo, otium autem necesse est mihi.

Et vos, cari lectores, ubi estis?