01/07/09

Sic dixit Zaratustra

«Sic dixit Zaratustra», liber Federici Nietzsche quem nunc lego et quem ualde amo est. Non post multum tempus eum lego, sed philosophiam huius philosophi iam didici ad examinationes meas bene faciendas, ergo omnia qua legi bene intellexi (cum hoc dicere non esset frequens mihi, felicissimus sum!).

Modus narrandi Federici Nietzsche æmulatur hunc Bibliæ, nam homo (in hoc libro: Zaratustra; in Biblia: Iesus) scit «Veritatem mundi» (non similes sunt hæ Veritates in mentibus Zaratustræ Iesusque), et eam narrat populo qui non attente primus audit uerba sua. Itaque, non populis sed cupientibus cognosciendi dicat et auscultatus erit.

Multæ sunt sententiæ quæ ex Biblia captatæ sunt a Federico Nieztsche, sed semper significatio sua mutata est. Hoc monstrat nobis unum ex multa impedimenta qua Nietzsche tribuit grammaticæ vocabulisque.