B ex Bach
Musicam praeclari atque notissimi musici Baroci Iohannis S. Bach maxime diligo (bene legis, care Xaverie: eam diligo!), et quoque illam magistri Mozart. Discipula lycaei, opera eorum audiebam dum studebam domi: symphonias Mozart quam laeta tranquillaque, praeludia et fugas Bach quam vehemens.
Hodie musicam aliorum multorum compositorum audio, quamquam hoc opus Bach adhuc dilectissimum est mihi:
Semper quam hoc audio mens mea in saeculum XVIII iter facit...





5 annotationes:
Quid vident oculi mei?? Verbum "diligo" et nomen "Bach" in una oratione sunt sine vocabulo "non" inter ea??? Videre ad credendum...
;-) Vale, Livilla!
Vide et crede, mi amice...
Salve, cara Livila! Me quoque multum delectant Bach et Mozart!!!!
Videtur eum maximum modulatorem... Attamen magis placet mihi Haydn ;)
Cura ut valeas,
Jaume
Censeo Iohannem Sebastianum praeclarissimum inter praeclaros esse.
Beethoven dixit: Nomen huic homini non oportet esse ''Rivus'' (Bach) sed Mare.
Valeas optime!
Publicar un comentario en la entrada