Cara amica Livilla demum misit visendum nobis ludum quod missum est a sodale quae quoque amat detexere. Pallada aut Arachnes hodiernae sunt! Regulae istae quae sequuntur sunt:
I. Vinculum age ei a quo electus es.
II. Scribere has regulas in blogo tuo debes.
III. Scribe sex curiosas res de te.
IV. Alios sex amicos elige et vincula iis age in fine articuli.
V. Mone amicos in blogis eorum de hoc ludo.
VI. Mone qui te elegit cum articulum tuum finitum sit.
Sex res visendae mi sunt:
I. Studio nunc linguam graecam hodiernam quae Ελληνικά a ipsis graecis vocatur ac mox disciturus sum priscam linguam Homeri; facile atque gratum mihi est linguas discere. Enimvero linguas classicas amo, sicut omnes vos qui hoc legere potestis, quod certe non solum dicendum est verum etiam res mirata singularisque est.
II. Ortus sum ipso die quo imperator Tiberius quoque fuit.
III. In lare meo philologi et magistri omnes sunt; hispaniensis, catalaunici, francogallici...
IV. Maxime mihi libet cafeum sine saccharo aut lacte; acerbum bibo cotidie mane.
V. Est mos mihi qui insanus esse videtur ab aliquibus amicis - id est ientare (crustula, marmelatam, theam...) noctu, antequam me dormitum eam. Cum expergiscerer mane iento rursus scilicet. Nihilominus macer sum.
VI. Tenet fama me manus plectrocymbalistae habere, at numquam cecini nec hercle canam clavile.
Spero omnes vos qui legistis hoc, quicumque sitis, scripturos esse hoc ludum!

0 annotationes:
Publicar un comentario en la entrada